- CANTARE in Scena
- CANTARE in Scenaproprium Tragoedorum, ut saltare Histrionum, fuit; et proin cantare sabulam dicebatur Tragoedus, eandem saltare histrio. Sueton. in Calig. c. 54. Sed et aliorum generum artes studiosissime et diversissimas exercuit. Thrax et auriga idem: cantor et saltator; per Cantorem, Tragoedum; per saltatorem, histrionem intelligens. Male proin quidam haec confundunt, et histrionem pro Tragoedo ac auctore fabularum accipiunt, cum aperte distinxerint Veteres et Histrionem quidem Pantomimum appellârint; Tragoedum vero, qui fabulas canendo exprimit. Idem ibid. Canendi ac saltandi voluptate ita efferebatur, ut ne publicis quideus spectaculis temperaret, quo minus et Tragoedo pronuntianti concineret: et gestum Histrionis quasi laudans vel corrigens palam effingeret. Hinc cantare fabulam dicitur Tragoedus, quam agit: Idem in Nerone, c. 21. Tragoedias quoque cantavit personatus. Et paulo post, Inter coetera cantavit Canacem parturientem, Orestem matricidam, Oedipodem excaecatum, Herculem insanum: quae omnia Tragoediarum fuêre argumenta. Idem Auctor sub finem Neron. Observatum etiam fuerat, novissimam fabulam eum cantâsse publice, Oedipodem exulem. E quibus licet intelligere, quare dixerit Horat. de Arte Poet.v. 155.------ ------ Donec Cantor, vos plaudite, dicat.Nempe Tragoedum hâc voce indigitavit, quem Tragicum cantorem dixit Prudentius, l. 2. contr. Symmach. v. 646. Unde et Tragica vox in veter. Inser. et praedulcis vox Tragoedi Sueronio, in Calig. c. 33. Cum assistens simulacro Iovis Apellem Tragoedum consuluisset, uter maior illi videretur, cunctantem flagellis discidit: collaudans subinde vocem deprecantis, quasi praedulcem. Sic Arrianus, Dissertat. Epicteti, l. 3.c. 14. Ω᾿ς οἱ καλοὶ τραγῳδοὶ μόνοι ἆσαι οὐ δυν´ανται, ἀλλα κατα πολλῶν. οὕτως ἔνιοι μόνοι περιπατῆσαι οὐ δυν´ανται, etc. E' quibus omnibus facile liquet, cur recentiores Graeci τραγῳδεῖν dixerint cantare. Scholiastes Theocriti quoque non uno in loco τραγῳδεῖν μέλπειν exponit. Glossae veteres: Cantatores, Τραγῳδηται: et τραγῳδήματα, cantilenae Luitprando, l. 1. c. 11. Post nonnulla inutilia tragoedimata, i. e. cantilenas, somno sese dedere, stertere, nauseam alii sumptûs intemperantiâ facere; etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 7. Ut de vocis generali notione aliquid addam, Romanorum moribus, Cantare olim ingenuis hominibus, licet privatis, indignum visum est, teste Macrobiô, Saturnal. l. 2. c. 10 magis Principibus. Scimus Musicen nostris moribus abesse a Principis persona: saltare etiam in vitiu poni, C. Nepos, Epaminondâ, c. 1. Vide quae de Nerone citharâ canente Tacitus habet, Annal. l. 14. c. 14. §. 1. Non ab omnibus tamen Romanis Cantandi artem neglectam, idem Macrobius ostendit, d. l. quibus adde Romanos Principes Antoninum Philosoph. et Alexandrum Sever. Coeterum Musicam moderate Principi tractandam, docent, Lipsius, Not. ad Polit. l. 1. c. 10. Franc. Patritius, de Regis et Regni inst. l. 2. c. 15. Alii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.